monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 16, 2
Nisi enim mentem nostram virtute protectionis suae ille firmaverit qui in Evangelio ait, Regnum Dei intra vos est , frustra aerii hostis insidias, aut auxilio cohabitantium hominum vincere, aut localibus spatiis declinare, aut munitione tectorum excludere posse nos credimus. Nam cum haec omnia sancto Paphnutio non deessent, tamen impugnationis aditum adversus eum tentator invenire potuit; neque illum nequissimum spiritum septa parietum, aut eremi solitudo, aut tot in illa congregatione sanctorum merita repulerunt.